DOMINICA CUARTA DESPUÉS DE PASCUA
DOMINGO 24 DE ABRIL DE 2016- DOMINICA CUARTE DESPUÉS DE PASCUA 1ra clase- Ornamentos Blancos Introitus. Ps. 97, 1 et 2. Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid, 1. Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus. ℣. Glória Patri. Oratio Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum. Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli. Jac. 1, 17-21. Caríssimi: Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum e...