DOMINICA SEGUNDA DESPUÉS DE PASCUA- DOMINGO DEL BUEN PASTOR



10 DE ABRIL DE 2016- SEGUNDA DOMINICA DESPUÉS DE PASCUA o DOMINICA DEL BUEN PASTOR- Día del Sacerdote 1ra Clase- Ornamentos blancos.

PROPIO DE LA MISA

Introitus. Ps. 32, 5-6.
Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini coeli firmáti sunt, allelúja, allelúja. Ps.
ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.

KYRIE- GLORIA

Oratio
Deus, qui in Filii tui humilitate jacéntem mundum erexísti: fidelibus tuis perpétuam concéde lætítiam; ut, quos perpétuæ mortis eripuísti casibus, gaudiis fácias perfrui sempitérnis. Per eúndem Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1 Petri 2, 21-25.
Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum male dicerétur, non maledicébat: cum
paterétur, non comminabátur tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut, peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum. Deo Gratias.

Allelúja, allelúja. ℣. Luc. 24, 35. Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja. ℣. Joann. 10, 14. Ego sum pastor bonus: ei cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 10, 11-16.
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercennárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercennárius autem fugit, quia
mercennárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc o vili: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor. Laus tibi Christe.

CREDO.

Offertorium. Ps. 62, 2 et 5.
Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.

Secreta
Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Dóminum.

Præfatio Paschalis

Communio. Joann. 10, 14.
Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.

Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. Per Dóminum nostrum.

PAX VOBIS.


¡FELIZ DÍA A TODOS LOS SACERDOTES DE NUESTRA SANTA IGLESIA! DIOS NOS CONCEDO MUCHOS Y MAS SANTOS SACERDOTES!!!

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

NOVENA AL GLORIOSO PATRIARCA SAN JOSÉ

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO