FIESTA DE SAN MARCOS EVANGELISTA- LETANÍAS MAYORES



25 DE ABRIL- SAN MARCOS EVANGELISTA- Estación en San Pedro II Clase- Ornamentos morados y rojos.

PROCESIÓN DE LAS LETANÍAS MAYORES

                                                     LETANÍAS DE LOS SANTOS



Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis
Sancte Michael, ora pro nobis
Sancte Gabriel, ora pro nobis
Sancte Raphael, ora pro nobis
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate pro nobis
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis

Sancte Ioannes Baptista, ora pro nobis
Sancte Ioseph, ora pro nobis
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, orate pro nobis
Sancte Petre, ora pro nobis
Sancte Paule, ora pro nobis
Sancte Andrea, ora pro nobis
Sancte Iacobe, ora pro nobis
Sancte Ioannes, ora pro nobis
Sancte Thoma, ora pro nobis
Sancte Iacobe, ora pro nobis
Sancte Philippe, ora pro nobis
Sancte Bartolomaee, ora pro nobis
Sancte Matthaee, ora pro nobis
Sancte Simon, ora pro nobis
Sancte Thaddaee, ora pro nobis
Sancte Matthia, ora pro nobis
Sancte Barnaba, ora pro nobis
Sancte Luca, ora pro nobis
Sancte Marce, ora pro nobis
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, orate pro nobis
Omnes sancti discipuli Domini, orate pro nobis

Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis
Sancte Stephane, ora pro nobis
Sancte Laurenti, ora pro nobis
Sancte Vincenti, ora pro nobis
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis
Sancti Iohannes et Paule, orate pro nobis
Sancti Cosma et Damiane, orate pro nobis
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis
Omnes sancti martyres, orate pro nobis
Sancte Sylvester, ora pro nobis
Sancte Gregori, ora pro nobis
Sancte Ambrosi, ora pro nobis
Sancte Augustine, ora pro nobis
Sancte Hieronyme, ora pro nobis
Sancte Martine, ora pro nobis
Sancte Nicolae, ora pro nobis
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro nobis
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis
Sancte Antoni, ora pro nobis
Sancte Benedicte, ora pro nobis
Sancte Bernarde, ora pro nobis
Sancte Dominice, ora pro nobis
Sancte Francisce, ora pro nobis
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro nobis
Omnes sancti Monachi et Eremitae, orate pro nobis

Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis
Sancta Agatha, ora pro nobis
Sancta Lucia, ora pro nobis
Sancta Agnes, ora pro nobis
Sancta Caecilia, ora pro nobis
Sancta Catharina, ora pro nobis
Sancta Anastasia, ora pro nobis
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.

Propitius esto, parce nos, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos Domine
Ab omni peccato, libera nos Domine
Ab ira tua, libera nos Domine
A subitanea et improvisa morte, libera nos Domine
Ab insidiis diaboli, libera nos Domine
Ab ira et odio et omni mala voluntate, libera nos Domine
A spiritu fornicationis, libera nos Domine
A fulgure et tempestate, libera nos Domine
A flagello terraemotus, libera nos Domine
A peste, fame et bello, libera nos Domine
A morte perpetua, libera nos Domine
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, libera nos Domine
Per adventum tuum, libera nos Domine
Per nativitatem tuam, libera nos Domine
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, libera nos Domine
Per crucem et passionem tuam, libera nos Domine
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos Domine
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos Domine
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos Domine
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, libera nos Domine
In die judicii, libera nos Domine

Peccatores, te rogamus audi nos
Ut nobis parcas, te rogamus audi nos
Ut nobis indulgeas, te rogamus audi nos
Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris, te rogamus audi nos
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus audi nos
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus audi nos
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus audi nos
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus audi nos
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas, te rogamus audi nos
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus audi nos
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus audi nos
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus audi nos
Ut nos exaudire digneris, te rogamus audi nos
Fili Dei, te rogamus audi nos

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

                                                         PROPIO DE LA MISA


Introitus. Ps. 63, 3.
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja. allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timore inimíci éripe ánimam meam. Glória Patri.

Oratio
Deus, qui beátum Marcum Evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti: tríbue, quǽsumus; ejus nos semper et eruditióne profícere et oratióne deféndi. Per Dóminum.

Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Ezech. 1, 10-14. 
Similitúdo vultus quátuor animálium: fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor: fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum: et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec
revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis. Deo Gratias.

Allelúja, allelúja. Ps. 88. 6. Confitebúntur coeli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
Luc. 10, 1-9. 
In illo témpore: Designávit Dóminus et alios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem
pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portare sǽculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei. 

Credo.

Offertorium. Ps. 88. 6. 
Confitebúntur coeli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja. allelúja.

Secreta
Beáti Marci Evangelístæ tui sollemnitáte tibi múnera deferéntes, quǽsumus, Dómine: ut, sicut illum prædicátio evangélica fecit gloriósum: ita nos ejus intercéssio et verbo et ópere tibi reddat accéptos. Per
Dóminum.

Pro Rogationibus Secreta
Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio
Ps. 63. 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja. allelúja.

Postcommunio
Tríbuant nobis, quǽsumus, Dómine, contínuum tua sancta præsídium: quo, beáti Marci evangelístæ tui précibus, nos ab ómnibus semper tueántur advérsis. Per Dóminum.

Pro Rogationibus Postcommunio
Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favore proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de
consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum nostrum.

PAX VOBIS.


Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA OCTAVO

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO