DOMINICA DE PENTECOSTES


Con la Fiesta de Pentecostès termina la Sagrada Pascua y comienza la segunda parte del Tiempo "Per Annum" o también llamado "Tempus Post Pentecostem".


DOMINGO 15 DE MAYO DEL 2016- DOMINICA DE PENTECOSTES-  Estación en San Pedro 1ra Clase- SOLEMNIDAD CON OCTAVA- Ornamentos rojos.

Antes del Vidi Aquam se canta el Veni Creator:


Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia,
Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Donum Dei Altissimi,
Fons vivus, ignis, caritas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Dextrae Dei tu digitus,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis,
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te praevio,

Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In saeculorum saecula.
Amen.



PROPIO DE LA MISA

Introitus. Sap. 1, 7.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. ℣. Glória Patri.

KYRIE- GLORIA

Oratio
Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum . . . in unitáte ejúsdem Spíritus.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 2, 1-11.
Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes discípuli pariter in eódem loco: et factus est repéente de coelo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis: et replévit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et coepérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne, quæ sub coelo est. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. Stupébant autem omnes et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti,
qui loquúntur, Galilǽi sunt? Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Ælamítæ et qui hábitant Mesopotámiam, Judǽam et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam et Pamphýliam, Ægýptum et partes Líbyæ, quæ est circa Cyrénen, et ádvenæ Románi, Judǽi quoque et Prosélyti, Cretes et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei. Deo Gratias.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 103, 30. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur) ℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.


Sequéntia

Veni, Sancte Spíritus, et
emítte cǽlitus lucis tuæ
rádium.

Veni, pater páuperum; veni,
dator rnúnerum; veni, lumen
córdium.

Consolátor óptime, dulcis
hospes ánimæ, dulce refrigérium.

In labóre réquies, in æstu tempéries,
in fletu solácium.

O lux beatíssima, reple cordis
íntima tuórum fidélium.

Sine tuo númine nihil est in
hómine, nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum, riga
quod est áridum, sana quod est
sáucium.

Flecte quod est rígidum,fove
quod est frígidum, rege quod
est dévium.

Da tuis fidélibus, in te confidéntibus,
sacrum septenárium.

Da virtútis méritum, da salútis
éxitum, da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.

¶ Esta secuencia debe decirse toda la Semana de Pentecostès

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann. 14, 23-31.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbátur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligere tis me, gaudere tis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio. Laus tibi Christe.

CREDO


Offertorium. Ps. 67, 29-30.
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.

Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum . . . in unitáte ejusdem Spíritus.

Præfatio, Communicantes et Hanc igitur propria.

Communio. Act. 2, 2 et 4.
Factus est repénte de coelo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.

Postcommunio
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum ... in unitáte ejusdem.

PAX VOBIS.

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

NOVENA AL GLORIOSO PATRIARCA SAN JOSÉ

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO