DOMINICA POST ASCENCIÒN
DOMINGO 08 DE MAYO DE 2016- DOMINICA DESPUÉS DE ASCENCIÒN II Clase- Ornamentos blancos.
PROPIO DE LA MISA
Introitus. Ps. 26, 7, 8 et 9.
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum
tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja. Ps. ibidem, 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? ℣. Glória Patri.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum.
.
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 4, 7-11.
Caríssimi: Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum. Deo Gratias.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 46, 9. Regnávit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúja. ℣. Joann. 14, 18. Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 26-27; 16, 1-4.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre
Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis: ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis. Laus tibi Christe.
CREDO.
Offertorium. Ps. 46, 6.
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta
Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent: et méntibus nostris supérnæ grátiæ dent vigórem. Per Dóminum nostrum.
Præfatio et Communicantes de Ascensióne.
Communio. Joann. 17,12-13 et 15.
Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja: nunc autem ad te vénio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Repléti, Dómine, munéribus sacris: da, quǽsumus; ut in gratiárum semper actióne maneámus. Per Dóminum nostrum.
PAX VOBIS.
Comentarios
Publicar un comentario