SOLEMNIDAD DEL SANTÍSIMO CORPUS CHRISTI



JUEVES 26 DE MAYO DE 2016- SOLEMNIDAD DEL CORPUS CHRISTI 1ra Clase y con Octava privilegiada de Segundo Orden- Ornamentos blancos.

PROPIO DE LA MISA

Introitus. Ps. 80, 17.
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ib., 2. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V. Glória Patri.

KYRIE- GLORIA

Oratio
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1. Cor. 11, 23-29.
Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidí vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter ei cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem
hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo e dat et de calice bibat. Qui enim mánducat et bibit indígne, judícium sibi mánducat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Deo Gratias.

Graduale. Ps. 144, 15-16.
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno, V. Aperis tu manum
tuam: et imples omne animal benedictióne.

Allelúja, allelúja, V. Joann. 6, 56-57. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo.



SECUENCIA DE CORPUS CHRISTI hecho por Santo Tomas.

Lauda, Sion, Salvatórem, lauda
ducem et pastórem in
hymnis et cánticis.

Quantum potes, tantum aude:
quia major omni laude, nec laudáre
súffícis.

Laudis thema speciális, panis
vivus et vitális hódie propónitur.

Quem in sacræ mensa cenæ
turbæ fratrum duodénæ datum
non ambígitur.

Sit laus plena, sit sonóra, sit
jucúnda, sit decóra mentis jubilátio.

Dies enim sollémnis agitur,
in qua mensæ prima recólitur
hujus institútio.

In hac mensa novi Regis, novum
Pascha novæ legis Phase
vetus términat.

Vetustátem nóvitas, umbram
fugat véritas, noctem lux elíminat.

Quod in coena Christus gessit,
faciéndum hoc expréssit in sui
memóriam.

Docti sacris institútis, panem,
vinum in salútis consecrámus
hóstiam.

Dogma datur Christiánis,
quod in carnem transit panis et
vinum in sánguinem.

Quod non capis, quod non
vides, animosa fírmat fides,
præter rerum órdinem.

Sub divérsis speciébus, signis
tantum, et non rebus, latent res
exímiæ.

Caro cibus, sanguis potus:
manet tamen Christus totus sub
utráque spécie.

A suménte non concísus, non
confráctus, non divísus: ínteger
accípitur.

Sumit unus, sumunt mille:
quantum isti, tantum ille: nec
sumptus consúmitur.

Sumunt boni, sumunt mali
sorte tamen inæquáli, vitæ vel
intéritus.

Mors est malis, vita bonis:
vide, paris sumptiónis quam sit
dispar éxitus.

Fracto demum sacraménto, ne
vacílles, sed meménto, tantum
esse sub fragménto, quantum
toto tégitur.

Nulla rei fit scissúra: signi tantum
fit fractúra: qua nec status
nec statúra signáti minúitur.

Ecce panis Angelórum, factus
cibus viatórum: vere panis filiórum,
non mitténdus cánibus.

In figúris præsignátur, cum
Isaac immolátur: agnus paschæ
deputátur: datur manna pátribus.

Bone pastor, panis vere, Jesu,
nostri miserére: tu nos pasce,
nos tuére: tu nos bona fac vidére
in terra vivéntium.

Tu, qui cuncta scis et vales:
qui nos pascis hic mortáles: tuos
ibi commensáles, coherédes et
sodáles fac sanctórum cívium.
Amen. Allelúja.


✠ Sequéntia sancti Evangéli secúndum Joánnem
Joann. 6, 56-59.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem e bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo. Sicu misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qu mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis,
que de coelo descéndit. Non sicu manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Que manducat hunc panem, vivet in ætérnum. Laus tibi Christe.

CREDO

Offertorium. Levit. 21, 6.
Sacerdótes Dómini incénsum it panes ófferunt Deo: et deo sancti erunt Deo suo, et lon pólluent nomen ejus, allelúja.

Secreta
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum nostrum.

Praefatio Commune.

Communio. 1. Cor. 11, 26-27.
Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit calicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja.

Postcommunio
Fac nos, quæsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Corporis et Sanguinis tui temporalis percéptio præfigúrat: Qui vivis.

PAX VOBIS.

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

NOVENA AL GLORIOSO PATRIARCA SAN JOSÉ

LETANÍAS DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS EN LATÍN