SOLEMNIDAD DE SAN JOSÈ ARTESANO



DOMINGO 1ro DE MAYO DE 2016- SOLEMNIDAD DE SAN JOSÈ ARTESANO 1ra Clase- Ornamentos Blancos- Quinta Dominica después de Pascua, prevalece la Solemnidad de San Jose pero se hace memoria del domingo en las oraciones Colecta, Secrete y Postcomunion.

PROPIO DE LA MISA

Introitus. Ps. 32, 20-21.
Adjútor et protéctor noster est Dominus: in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus, allelúja, allelúja. Ps. 79, 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. Glória Patri.

Oratio
Deus, qui ineffabili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur
in coelis: Qui vivis.

Oratio
Deus, a quo bona cuncta procédunt , largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.

Léctio libri Génesis
Gen. 49, 22-26.
Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens, et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. Sed exasperavérunt eum, et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula. Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. Deus patris tui erit adjútor tuus, et Omnípotens benedícet tibi benedictiónibus coeli
désuper, benedictiónibus abýssi jacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. Benedictiónes
patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret Desidérium cóllium æternórum: Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.fiant in cápite. Deo Gratias.

Allelúja, allelúja. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero protéctor eórum semper. Allelúja. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 3, 21-23.
In illo témpore: Factum est autem, cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est coelum: et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum: et vox de coelo facta est: Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui mihi. Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph. Laus tibi Christe.

CREDO.


Offertorium. Ps. 147, 12 et 13.
Lauda, Jerúsalem, Dóminum: quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fíliis tuis in
te, allelúja, allelúja.

Secreta
Sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsi patrocínio suffúlti, rogámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut corda nostra fácias terréna cuncta despícere, ac te verum Deum perfécta caritáte dilígere: Qui vivis.

Secreta
Súcipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut per hæc piæ devotiónis offícia, ad cæléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.

Præfatio de S. Joseph Et te in Festivitáte

Communio. Matth. 1, 16.
Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus, allelúja, allelúja.

Postcommunio
Divíni múneris fonte refécti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut nos facis beáti Joseph protectióne gaudére; ita, ejus méritis et intercessióne, coeléstis glóriæ fácias esse partícipes. Per Dóminum.

Postcommunio
Tríbue nobis, Dómine cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dominum.

PAX VOBIS.

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO

LETANÍAS DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS EN LATÍN