VIERNES SANTO



25 DE MARZO DE 2016- VIERNES SANTO- Estación en la Santa Cruz de Jerusalèn. 1ra Clase Ornamentos negros y morados

El Viernes Santo la Iglesia conmemora la Pasión y Muerte de Nuestro Señor Jesucristo por medio del Santo Viacrucis, el Sermón de las 7 palabras y la Solemne Liturgia de la Pasión del Señor. El Viernes Santo es el único día del amo en que NO SE CELEBRA MISA, mas se distribuye la Sagrada Comunión a los fieles; se les recomienda a los fieles hacer ayuno, penitencia y abstinencia.

Este año 2016 es bastante particular ya que el Viernes Santo cae en 25 de Marzo, día de la Anunciación del Señor, es un hecho maravilloso que solo pasa cada 141 años!!!. La ultima vez que ocurrió fue en 1875 y la próxima vez que ocurrirá sera en 2157.


                                                           Misterio de la Encarnación


                                                                Misterio de la Crucifixión

Estos dos misterios se unen este día solemne, por lo cual la Santa Iglesia  concede mas Indulgencias plenarias que las que concede normalmente para el Viernes Santo, quien se halle en condiciones (Confesión, Comunión y orar por las Intenciones de la Sede Apostólica) y visite una Iglesia dedicada a Nuestra Señora contemplando estos dos misterios puede ganar Indulgencia Plenaria, ademas de las otras Indulgencias concedidas para el día de hoy (Santo Viacrucis, Adoración de la Santa Cruz)

PROPIO DE LA LITURGIA DE LA PASIÓN DEL SEÑOR

Osee 6, 1-6.
Hæc dicit Dóminus: In tribulatione sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum: quia ipse cepit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu ejus. Sciémus, sequemúrque, ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus ejus, et véniet quasi imber nobis temporáneus et serótinus terræ. Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Juda? misericórdia vestra quasi nubes matutína: et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi in prophétis, occídi eos in verbis oris mei: et judícia tua quasi lux egrediéntur. Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium, et sciéntiam Dei, plus quam holocáusta.
¶ No se responde Deo grátias
Tractus. Hábacuc 3.
Dómine, audívi audítum tuum, et tímui: considerávi ópera tua, et expávi. . In médio duórum animálium innotescéris: dum appropinquáverint anni, sognoscéris: dum advénerit tempus, osténdens, . In eo, dum conturbáta fúerit ánima mea: in ira, misericórdiæ memor eris. . Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso et condénso. . Opéruit coelos majéstas ejus: et laudis ejus plena est terra.
Oratio.
Deus, a quo et Judas reátus sui poenam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, divérsa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum.
Exodi 12, 1-11.
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: Mensis iste vobis princípium ménsium primus erit in ménsibus anni Loquímini ad univérsum coetum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possitad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum, quæ suffícere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum. Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resíduum fúerit, igne comburétis. Sic autem comedétis illum: Renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntesbáculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est tránsitus) Dómini.

Tractus. Ps. 139, 2-10 et 14.
Eripe me, Dómine, ab homine malo: a viro iníquo líbera me. . Qui cogitavérunt malítias in corde: tota die constituébant prǿlia. . Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: venénum áspidum sub labiis eórum. . Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis libera me. . Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: abscondérunt supérbi láqueum mihi. . Et funes extendérunt in láqueum pédibus meis: juxta iter scándalum posuérunt mihi. . Dixi Dómino: Deus meus es tu: exáudi, Dómine, vocem oratiónis meæ. . Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: obúmbra caput meum in die belli. . Ne tradas me a desidério meo peccatóri: cogitavérunt advérsus me: ne derelínquas me, ne umquam exalténtur. . Caput circúitus eórum: laDor labiórum ipsórum opériet eos. . Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: et habitábunt recti cum vultu tuo.

Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Joánnem

Joann. 18, 1-40; 19, 1-42.

ORACIONES SOLEMNES
En las Oraciones Solemnes se ora por la Santa Iglesia Católica, por el Papa (O por lo menos en nuestros tiempos de Sede Vacante por el Papado), por la jerarquía de la Iglesia y por los fieles, por los Gobernantes, por los catecúmenos, por las necesidades de los Fieles, por la unidad de la Iglesia, por la conversión de los pérfidos judíos y por la Conversión de los infieles.

ADORACIÓN DE LA SANTA CRUZ E IMPROPERIOS

Celebrans: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi. . Quia edúxi te de terra Ægýpti: parásti Crucem Salvatóri tuo.

Diaconus: . Agios o Theós.

Subdiaconus: . Sanctus Deus.

Diaconus: . Agios ischyrós.

Subdiaconus: . Sanctus fortis.

Diaconus: . Agios athánatos, eléison imas.

Subdiaconus: . Sanctus immortális, miserére nobis.

Celebrans: . Quia edúxi te per desértum quadragínta annis, et manna cibávi te, et introdúxi te in terram satis bonam: parásti Crucem Salvatóri tuo.

Diaconus: . Agios o Theós.

Subdiaconus: . Sanctus Deus.

Diaconus: . Agios ischyrós.

Subdiaconus: . Sanctus fortis.

Diaconus: . Agios athánatos, eléison imas.

Subdiaconus: . Sanctus immortális, miserére nobis.

Celebrans: . Quid ultra débui fácere tibi, et non feci? Ego quidem plantávi te víneam meam speciosíssimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potásti: et láncea perforásti latus Salvatóri tuo.

Diaconus: . Agios o Theós.

Subdiaconus: . Sanctus Deus.

Diaconus: . Agios ischyrós.

Subdiaconus: . Sanctus fortis.

Diaconus: . Agios athánatos, eléison imas.

Subdiaconus: . Sanctus immortális, miserére nobis.

Celebrans: . Ego propter te flagellávi Ægýptum cum primogénitis suis: et tu me flagellátum tradidísti. Diaconus et Subdiaconus: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.

Celebrans: . Ego edúxi te de Ægýpto, demérso Pharaóne in Mare Rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.

Diaconus et Subdiaconus: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.

Celebrans: . Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum.

Diaconus et Subdiaconus: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te?
respónde mihi.

Celebrans: . Ego ante te præívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad prætórium Piláti.

Diaconus et Subdiaconus: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te?
respónde mihi.

Celebrans: . Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis.

Diaconus et Subdiaconus: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te?
respónde mihi.

Celebrans: . Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle et acéto.

Diaconus et Subdiaconus: . Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te?
respónde mihi.

Celebrans: . Ego propter te Chananæórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum.

Diaconus et Subdiaconus: R. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.

Celebrans: . Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedísti capiti meo spíneam coronam.

Diaconus et Subdiaconus:
R. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.

Celebrans: . Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.

Diaconus et Subdiaconus:
R. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.

Celebrans: . Crucem tuam adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim, propter lignum venit gaudium
in univérso mundo. Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri et benedícat nobis:

Diaconus et Subdiaconus: . Illúminet vultum suum super nos et misereátur nostri.

Celebrans: ℣. Crucem tuam adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim, propter lignum venit gáudium in univérso mundo.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine. * Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.



Celebrans: Hymnus ℣. Pange, lingua, gloriósi láuream certáminis, et super Crucis trophǽo dic triúmphum nóbilem: quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.

Celebrans: ℣. De paréntis protoplásti fraude Factor cóndolens, quando pomi noxiális in necem morsu ruit: ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.

Celebrans: ℣. Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat: multifórmis proditóris ars ut artem fálleret: et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.

Celebrans: ℣. Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis Cónditor: atque ventre virgináli carne amíctus pródiit.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.

Celebrans: ℣. Vagit Infans inter arcta cónditus præsépia: membra pannis involúta Virgo
Mater álligat: et Dei manus pedésque stricta cingit fáscia.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva
talem profert fronde, flore, gérmine.

Celebrans: ℣. Lustra sex qui jam perégit, tempus implens córporis, sponte líbera Redémptor passióni déditus, Agnus in Crucis levátur immolándus stípite.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces claves, dulce pondus sústinet.

Celebrans: ℣. Felle potus ecce languet: spina, clavi, láncea mite corpus perforárunt, unda manat et cruor: terra, pontus, astra, mundus, quo lavántur flúmine!

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.

Celebrans: ℣. Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas: et supérni membra Regis tende miti stípite.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.

Celebrans: ℣. Sola digna tu fuísti ferre mundi víctimam: atque portum præparáre arca mundo náufrago: quam sacercruor perúnxit, fusus Agni córpore.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.

Celebrans: ℣. Sempitérna sit beátæ Trinitáti glória: æqua Patri Filióque; par decus Paráclito: Uníus Triníque nomen laudet univérsitas. Amen.

Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.


Se procede durante el canto del Crux fidelis a la Adoración de la Santa cruz, después los ministros visten ornamentos morados e inciensan el Altar.

Cum incensat Oblata, dicit:
Incénsum istud, a te bene dictum, ascéndat ad te, Dómine: et descéndat super nos misericordia tua.

Cum incensat Altare, dicit:
Ps. 140, 2-4. Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis: ut non declínet cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis.

Quando reddit thuribulum Diacono, dicit:
Accéndat in nobis Dóminus ignem sui amoris, et flammam ætérnæ cantátis. Amen.

Se procede con el canto del Paternosterm, la comunión del Sacerdote y de los fieles y termina la Solemne Liturgia. Se acompaña a Nuestra Señora en su soledad.

PAX VOBIS.

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA OCTAVO

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO