DOMINGO DE RAMOS



 20 DE MARZO DE 2016- DOMINGO SEGUNDO DE PASIÓN O DOMINGO DE RAMOS 1ra Clase- Ornamentos Rojos y Morados

ANTÍFONA  Matth. 21, 9.
Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini. O Rex Israël: Hosánna in excélsis.

℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus:  Deus, quem dilígere et amáre justítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica: et qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus; fac nos eódem resurgénte perveníre quo téndimus: Qui tecum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 15, 27; 16, 1-7.
In diébus illis: Venérunt fílii Israël in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum et septuagínta
palmæ: et castrametáti sunt juxta aquas. Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Israël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai: quintodécimo die mensis secúndi, postquam
egréssi sunt de terra Ægýpti. Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israël contra Móysen et
Aaron in solitúdine. Dixerúntque fílii Israël ad eos: Utinam mórtui essëmus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super oílas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte: cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame? Dixit autem Dóminus
ad Móysen: Ecce, ego pluam vobis panes de coelo: egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt
per síngulos dies: ut tentem eum, utrum ámbulet in lege mea an non. Die autem sexto parent quod ínferant: et sit duplum, quam collígere sciébant per síngulos dies. Dixerúntque Móyses et Aaron ad omnes fílios Israël: Véspere sciétis, quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti: et mane vidébitis
glóriam Dómini. Deo Gratias.

℞. Joann. 11, 47-49, 50 et 53.
Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium, et dixérunt: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum: * Et vénient Románi, et tollent nostrum locum et gentem. ℣. Unus autem ex illis, Cáiphas nómine, cum esset póntifex anni illíus, prophetávit dicens:
Expedit vobis, ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. Ab illo ergo die cogitavérunt interfícere eum, dicéntes. Et vénient.

Vel aliud ℞. Matth. 28, 39 et 41.
In monte Olivéti orávit ad Patrem: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. * Spíritus quidem
promptus est, caro autem infírma: fiat volúntas tua. ℣. Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem.
Spíritus quidem.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 21, 1-9.
In illo témpore: Cum appropinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem
Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam et pullum cum ea: sólvite et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid dixerit, dícite, quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos. Hoc autem totum factum est,
ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétam, dicéntem: Dícite fíliae Sion: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subjugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt, sicut præcépit illis Jesus. Et adduxérunt ásinam et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére tecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbæ autem, quæ præcedébant et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Laus tibi Christe.

℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus: Auge fidem in te sperántium, Deus, et súpplicum preces cleménter exáudi: véniat super
nos múltiplex misericórdia tua:bene ✠ dicántur et hi pálmites palmárum seu olivárum: et sicut in figúra Ecclésiæ multiplicásti Noë egrediéntem de arca, et Móysen exeúntem de Ægýpto cum fíliis Israël: ita nos, portántes palmas et ramos olivárum, bonis áctibus occurrámus óbviam Christo: et per ipsum in gáudium introëámus ætérnum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna
in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Sequitur. ℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.

Orémus: Pétimus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: ut hanc creatúram olívæ, quam ex ligni matéria prodíre jussísti, quamque colúmba rédiens ad arcam próprio pértulit ore, bene ✠ dícere et sancti ✠ ficáre dignéris: ut, quicúmque ex ea recéperint, accípiant sibi protectiónem ánimæ et córporis: fiátque, Dómine, nostræ salútis remédium tuæ grátiæ sacraméntum. Per Dóminum nostrum.

Orémus: Deus, qui dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: qui pópulis, óbviam Jesu
ramos portántibus, benedixísti: béne ✠ dic étiam hos ramos palmæ et olívæ, quos tui fámuli ad
honórem nóminis tui fidéliter suscípiunt; ut, in quemcúmque locum introdúcti fúerint, tuam benedictiónem habitatóres loci illíus consequántur: et, omni adversitáte effugáta, déxtera tua
prótegat, quos rédemit Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum.

Orémus: Deus, qui miro dispositiónis órdine, ex rebus étiam insensibílibus, dispensatiónem nostræ salútis osténdere voluísti: da, quǽsumus; ut devota tuórum corda fidélium salúbriter intéllegant, quid
mýstice desígnet in facto, quod hódie, coelésti lúmine affláta, Redemptóri óbviam procédens, palmárum atque olivárum ramos vestígiis ejus turba substrávit. Palmárum igitur rami de mortis príncipe triúmphos exspéctant; súrculi vero olivárum spirituálem unctiónem advenísse Quodámmodo
clamant. Intelléxit enim jam tunc illa hóminum beáta multitúdo præfigurári: quia Redémptor noster, humánis cóndolens misériis, pro totíus mundi vita cum mortis príncipe esset pugnatúrus ac moriéndo
triumphatúrus. Et ídeo tália óbsequens administrávit, quæ in illo ei triúmphos victóriæ et misericórdiæ pinguédinem declarárent. Quod nos quoque plena fide, et factum et significátum
retinéntes, te, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum supplíciter exorámus: ut in ipso atque per ipsum, cujus nos membra fíeri voluísti, de mortis
império victóriam reportántes, ipsíus gloriósæ resurrectiónis partícipes esse mereámur: Qui tecum.

Orémus: Deus, qui, per olívæ ramum, pacem terris colúmbam nuntiáre jussísti: præsta, quǽsumus;
ut hos olívæ ceterarúmque arbórum ramos coelésti bene ✠ dictióne sanctífices: ut cuncto pópulo tuo profíciant ad salútem. Per Christum, Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Orémus: Bene ✠ dic, quǽsumus, Dómine, hos palmárum seu olivárum ramos: et præsta; ut, quod pópulus tuus in tui veneratiónem hodiérna die corporáliter agit, hoc spirituáliter summa devotióne perfíciat, de hoste victóriam reportándo et opus misericórdiæ summópere diligéndo. Per Dóminum.

                                                 PROCESIÓN EN HONOR A CRISTO REY


Glória, laus et honor tibi sit,
Rex Christe, Redémptor:
Cui pueríle decus prompsit Hosánna
pium.
℞. Glória, laus.
Israël es tu Rex, Davidis et
ínclita proles: Nómine qui in
Dómini, Rex benedícte, venis.
℞. Glória, laus.
Coetus in excélsis te laudat
cǽlicus omnis, Et mortális homo,
et cuncta creáta simul.
℞. Glória, laus.
Plebs Hebrǽa tibi cum palmis
óbvia venit: Cum prece, voto,
hymnis, ádsumus ecce tibi.
℞. Glória, laus.
Hi tibi passúro solvébaní múnia
laudis: Nos tibi regnánti
pángimus ecce melos.
℞. Glória, laus.
Hi placuére tibi, pláceat devótio
nostra: Rex bone, Rex clemens,
cui bona cuncta placent.
℞. Glória, laus.

                                                             PROPIO DE LA MISA


Introitus. Ps. 21, 20 et 22.
Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leonis,
et a córnibus unicórnium humilitátem meam. Ps. ibid., 2. Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum. Dómine, ne longe.

Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno generi, ad imitandum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti: concéde propítius; ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Philipp. 2, 5-11.
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æqualem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obǿdiens
usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: ei donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur coeléstium, terréstrium et inférno rum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. Deo Gratias.

Graduale. Ps. 72, 24 et 1-3.
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me: et cum glória assumpsísti me.
℣. Quam bonus Israël Deus rectis corde! mei autem pæne moti sunt pedes: pæne effúsi sunt gressus mei: quia zelávi in peccatóribus, pacem peccatórum videns.

Tractus. Ps. 21, 2-9, 18, 19, 22, 24 et 32.
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? ℣. Longe a salúte mea verba delictórum meórum. ℣. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi. ℣. Tu autem in sancto hábitas, laus Israël. ℣. In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos. ℣.
Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confusi. ℣. Ego autem sum
vermis, et non homo: oppróbrium hóminum et abjéctio plebis. ℣. Omnes, qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis et movérunt caput. ℣. Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum. ℣. Ipsi vero consideravérunt et conspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt mortem. ℣. Líbera me de ore leónis: et a córnibus unicórnium humilitátem meam. ℣. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum. ℣. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt coeli justítiam ejus. ℣. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.

Passio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Matthǽum. Matth. 26, 1-75; 27, 1-66- CREDO

Secreta.
Concéde, quæsumus, Dómine: ut oculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis devotionis obtineat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat. Per Dóminum nostrum.

Præfatio de Cruce.

Communio. Matth. 26, 42.
Pater, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum: fiat volúntas tua.

Postcommunio.
Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii: et vitia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum nostrum

En las Misas sin bendición de Ramos se dice como ultimo Evangelio el siguiente texto

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 21, 1-9.
In illo témpore: Cum appropinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem
Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam et pullum cum ea: sólvite et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid dixerit, dícite, quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos. Hoc autem totum factum est,
ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétam, dicéntem: Dícite fíliae Sion: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subjugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt, sicut præcépit illis Jesus. Et adduxérunt ásinam et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére tecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbæ autem, quæ præcedébant et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Deo Gratias.

PAX VOBIS.

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA OCTAVO

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO