JUEVES SANTO- MISSA IN COENA DOMINI



24 DE MARZO DE 2016- JUEVES SANTO: Por la tarde SOLEMNE MISA IN COENA DOMINI- Estación en San Juan de Letràn 1ra clase- Ornamentos blancos. Institución de la Misa, del Sacerdocio y del Mandamiento del Amor.

NOTA: Por la categoría de tan gran solemnidad la Iglesia prohíbe a los sacerdotes rezar misas privadas. Ademas en cada elevación o postración ante las Santas Formas se debe incensar. Hoy se recita el Gloria, mientras se recita se dan toques de campana, ya que es la ultima vez que se oirá el Gloria hasta la Vigilia Pascual del Sábado Santo por la noche.

PROPIO DE LA MISA

Introitus. Gal. 6, 14.
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio
nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. Nos autem. KYRIE- GLORIA.

Oratio.
Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur:
Qui tecum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor. 11, 20-32.
Fratres: Conveniéntibus vobis unum, jam non est Domínicam coenam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos,
qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens tregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam
commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam coenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum
est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis
et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur,ut non cum hoc mundo damnémur. Deo Gratias.

Graduale. Philipp. 2, 8-9.
Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ℣. Propter quod et
Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 13, 1-15.
Ante diem festum Paschae, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus,
et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset linteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis. Laus tibi Christe- CREDO.

Offertorium. Ps. 117, 16 et 17.
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

                                                         LAVATORIO DE LOS PIES


Antiphona. Joann. 13, 34.
Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus. Ps. 118, 1. Beáti
immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.

Antiphona. Joann. 13, 4, 5 et 15.
Postquam surréxit Dóminus a coena, misit aquam in pelvim, et coepit laváre pedes discipulórum
suórum: hoc exémplum réliquit eis. Ps. 47, 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. Postquam surréxit Dóminus.

Antiphona. Joann. 13, 12, 13 et 15.
Dóminus Jesus, postquam coenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Dóminus Jesus.

Antiphona. Joann. 13, 6-7 et 8.
Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis
partem mecum, ℣. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus.

Et repetitur Antiphona.
Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum. ℣. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea.

Tertio repetitur Antiphona.
Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis
partem mecum.

Antiphona.
Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? Ps. 48, 2. Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem. Si ego, Dóminus.

Antiphona. Joann. 13, 35.
In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem, ℣. Dixit
Jesus discípulis suis. In hoc cognóscent.

Antiphona. 1 Cor. 13, 13.
Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas, ℣. Nunc autem manent
fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas. Máneant in vobis.

Antiphona.
Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. V. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu. Ps. 83, 2- 3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Benedícta sit.



Antiphona. 1 Joann. 2; 3; 4.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. V. Congregávit nos in unum Christi amor. ℣. Exsultémus et in
ipso jucundémur. ℣. Timeámus et amémus Deum vivum. ℣. Et ex corde diligámus nos sincéro.
Et repetitur Antiphona. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Simul ergo cum in unum congregámur:
℣. Ne nos mente dividámur, caveámus. ℣. Cessent júrgia malígna, cessent lites. ℣. Et in médio nostri sit Christus Deus.

Et repetitur Antiphona.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Simul quoque cum Beátis videámus ℣. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus: ℣. Gáudium, quod est imménsum atque probum, ℣. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.

Inmediatamente después del Lavatorio de los pies el sacerdote dice lo siguiente:

Pater noster, secréto.

℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

℞. Sed líbera nos a malo.

℣. Tu mandásti mandáta tua, Dómine.

℞. Custodíri nimis.

℣. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum.

℞. Opera mánuum tuárum ne despícias.

℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.

℞. Et clamor meus ad te véniat.

℣. Dóminus vobíscum.

℞. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Adésto, Dómine, quǽsumus, officio servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse
præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. ℞. Amen.

Secreta.
Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus
Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat.

Præfatio de Cruce.

Communio. Joann. 13, 12, 13 et 15.
Dóminus Jesus, postquam coenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis.

Postcommunio.
Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur. Per Dóminum nostrum.

                                        PROCESIÓN CON EL SANTÍSIMO SACRAMENTO


HIMNO EUCARÍSTICO PANGE LINGUA

Pange, lingua, gloriosi
Córporis mystérium
Sanguinísque pretiósi,
Quem in mundi prétium
Fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus
Ex intácta Vírgine,
Et in mundo conversátus,
Sparso verbi sémine,
Sui moras incolátus
Miro clausit órdine.

In supremæ nocte coenæ
Recumbens cum frátribus,
Observata lege plene
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodenæ
Se dat súis mánibus.

Verbum caro, panem verum
Verbo carnem éfficit,
Fitque Sanguis Christi merum,
Et, si sensus déficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides súfficit.

Tantum ergo Sacraméntum,
Venerémur cérnui:
Et antíquum documentum
Novo cedat rítui;
Præstet fides suppleméntum
Sénsuum deféctui.

Genitori Genitóque,
Laus et iubilátio;
Salus, honor, virtus quoque,
Sit et benedíctio;
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio.

Amen.

                                                   DENUDACIÒN DE LOS ALTARES


Después de instalar el Santísimo Monumento, se procede a desmantelar el Altar mayor mientras se canta el Salmo 21. Se recuerda a las almas devotas que ganan Indulgencia Plenaria si cumplen con las condiciones (Confesión, Comunión, intenciones de la Sede Apostólica) y ademas se quedan orando ante el Santísimo Sacramento por lo menos media hora.


Alabado sea el Santísimo
Sacramento del altar
y la Virgen concebida
sin pecado original

Celebremos con fe viva
Este pan angelical
y la Virgen concebida
sin pecado original.

Es el Dios que da la vida,
y nació en un portal,
de la Virgen concebida
sin pecado original

Es el manjar regalado
de este suelo terrenal
es Jesús Sacramentado
Dios eterno e inmortal.

PAX VOBIS.

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO

LETANÍAS DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS EN LATÍN