DOMINGO DE RESURRECCIÓN



27 DE MARZO DE 2016- DOMINGO DE RESURRECCIÓN- Estación en Santa Maria la Mayor- Ornamentos blancos o dorados.

PROPIO DE LA MISA

Introitus. Ps. 1 38, 18 et 5-6.
Resurréxi, et adhuc tecum sum, allelúja: posuísti super me manum tuam, allelúja: mirábilis facta est sciéntia tua, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.

KYRIE- GLORIA

Oratio
Deus, qui hodiérna die per Unigénitum tuum æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti: vota nostra, quæ præveniéndo aspíras, étiam adjuvándo proséquere. Per eúndem Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 5, 7-8.
Fatres: Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. Itaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiae et nequitiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis.

Graduale. Ps. 117, 24 et 1.
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. ℣. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. Allelúja, allelúja. ℣. 1. Cor. 5, 7. Pascha nostrum immolátus est Christus.


Sequéntia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.

Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.

Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.

Dic nobis, María, quid vidísti in via?

Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.

Angélicos testes, sudárium et vestes.

Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.

Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 1-7.
In illo témpore: María Magdaléne et María Jacóbi et Salóme emérunt arómata, ut venientes úngerent Jesum. Et valde mane una sabbatórum, veniunt ad monuméntum, orto jam sole. Et dicébant ad ínvicem: Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti? Et respiciéntes vidérunt revolútum lápidem. Erat quippe magnus valde. Et introëúntes in monuméntum vidérunt júvenem sedéntem
in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt. Qui dicit illis: Nolíte expavéscere: Jesum quǽritis Nazarénum, crucifíxum: surréxit, non est hic, ecce locus, ubi posuérunt eum. Sed ite, dícite discípulis ejus et Petro, quia præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis. Laus tibi Christe.

 CREDO.

Offertorium. Ps. 75, 9-10. Terra trémuit, et quiévit, dum resúrgeret in judício Deus, allelúja.

Secreta.
Súscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: ut, paschálibus initiáta mystériis, ad æternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant. Per Dóminum.
¶ Præfatio Paschalis

Communio. 1. Cor. 5, 7-8.
Pascha nostrum immolátus est Christus, allelúja: itaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis, allelúja, allelúja, allelúja.

Postcommunio
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concordes. Per Dóminum. . . in unitáte ejusdem.

ITE MISSA EST ALLELLUIA, ALLELLUIA

DEO GRATIAS ALLELLUIA, ALLELLUIA


¡FELICES Y SANTAS PASCUAS DE RESURRECCIÓN A TODOS NUESTROS LECTORES!

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA OCTAVO

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO