MARTES SANTO
22 DE MARZO DE 2016- MARTES SANTO- Estación en Santa Prisca 1ra clase- Ornamentos morados
PROPIO DE LA MISA
Introitus. Gal. 6, 14.
Nos autem gloriári oportet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio
nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. Nos autem.
Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus: da nobis ita Domínicæ passiónis sacraménta perágere; ut indulgéntiam percípere mereámur. Per eúndem Dóminum.
Léctio Jeremíæ Prophétæ.
Jer. 11, 18-20.
In diébus illis: Dixit Jeremías: Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi: tunc ostendísti mihi stúdia eórum. Et ego quasi agnus mansúetus, qui portátur ad víctimam: et non cognóvi, quia cogitavérunt super me consília, dicéntes: Mittámus lignum in panem ejus, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen ejus non memorétur ámplius. Tu autem, Dómine Sábaoth, qui júdicas juste et probas renes et
corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam, Dómine, Deus meus. Deo Gratias.
Graduale. Ps. 34, 13 et 1-2.
Ego autem, dum mihi molésti essent, induébam me cilício, et humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertétur. ℣. Júdica, Dómine, inocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi.
Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Marcum.
Marc. 14, 1-72; 15, 1-46.
Offertorium. Ps. 139, 5.
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis éripe me.
Secreta.
Sacrifícia nos, quǽsumus, Dómine, propénsius ista restáurent: quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis. Per Dóminum.
Communio. Ps. 68, 13-14.
Advérsum me exercebántur, qui sedébant in porta: et in me psallébant, qui bibébant vinum: ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: tempus benepláciti, Deus, in multitúdine misericórdiæ tuæ.
Postcommunio.
Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus: et vitia nostra curéntur, et remédia nobis sempitérna provéniant. Per Dóminum
Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
Tua nos misericórdia, Deus, et ab omni subreptióne vetustátis expúrget, et capáces sanctæ novitátis effíciat. Per Dóminum.
PAX VOBIS.
Comentarios
Publicar un comentario