LUNES SANTO




21 DE MARZO DE 2016- LUNES SANTO 1ra Clase- Estación en  Santa Praxedes- Ornamentos morados

Introitus. Ps. 34, 1-2.
Júdica, Dómine, nocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ps. ibid., 3. Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. Júdica, Dómine.

Oratio.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in tot advérsis ex nostra infirmitáte defícimus; intercedénte unigéniti Fílii tui passióne respirémus: Qui tecum vivit.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 50, 5-10.
In diébus illis: Dixit Isaías: Dóminus Deus apéruit mihi aurem, ego autem non contradíco: retrórsum non ábii. Corpus meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpántibus et conspuéntibus in me. Dóminus Deus auxiliátor meus, ideo non sum confúsus: ídeo
posui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio, quóniam non confúndar. Juxta est, qui justíficat me, quis contradícet mihi? Stemus simul, quis est adversárius meus? Accédat ad me. Ecce, Dóminus Deus auxiliátor meus: quis est, qui condémnet me? Ecce, omnes quasi vestiméntum conteréntur, tinea cómedet eos. Quis ex vobis timens Dóminum, áudiens vocem servi sui? Qui ambulávit in ténebris,
et non est lumen ei, speret in nómine Dómini, et innitátur super Deum suum. Deo Gratias.

Graduale. Ps. 34, 23 et 3.
Exsúrge, Dómine, et inténde judício meo, Deus meus et Dóminus meus, in causam meam. ℣. Effúnde
frámeam, et conclúde advérsus eos, qui me persequúntur.

Tractus. Ps. 102, 10.
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis
nostris, propter nomen tuum.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 12, 1-9.
A ite sex dies Paschæ venit Jesus Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus. Fecérunt autem ei cenam ibi: et Martha ministrábat, Lázarus vero unus erat ex discumbéntibus cum eo. María ergo accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit pedes
ejus capíllis suis: et domus impléta est ex odóre unguénti. Dixit ergo unus ex discípulis ejus, Judas Iscariótes, qui erat eum traditúrus: Quare hoc unguéntum non véniit trecéntis denáriis, et datum est egénis? Dixit autem hoc, non quia de egénis pertinébat ad eum, sed quia fur erat, et lóculos habens, ea, quæ mittebántur, portábat. Dixit ergo Jesus: Sínite illam, ut in diem sepultúræ meæ servet illud. Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis. Cognóvit ergo turba multa ex Judǽis, quia illic est: et venérunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lázarum vidérent, quem suscitávit a mórtuis. Laus tibi Christe.

Offertorium. Ps. 142, 9-10.
Eripe me de inimícis meis, Dómine: ad te confúgi, doce me fácere voluntátem tuam: quia Deus meus es tu.

Secreta.
Hæc sacrifícia nos, omnípotens Deus, poténti virtúte mundátos, ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Dóminum.

Præfatio de Cruce.

Communio. Ps. 34, 26.
Erubéscant et revereántur simul, qui gratulántur malis meis: induántur pudóre et reveréntia, qui malígna loquúntur advérsus me.

Postcommunio.
Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur et fructu. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio.
Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et ad benefícia recolénda, quibus nos instauráre dignátus es, tríbue veníre gaudéntes. Per Dóminum nostrum.

PAX VOBIS

Comentarios

Entradas populares de este blog

SANTO VIACRUCIS TRADICIONAL

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA OCTAVO

MES DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS- DÍA NOVENO